Dominus autem aperuit vulvam Liae, sorore sterili data, ut amorem viri fecunditate consequeretur. Quae peperit filium, et ait: Vidit Dominus humilitatem meam, scilicet vilitatem erga virum meum; et ideo vocavit filium Ruben, id est visionis filium. Rursum peperit filium alium, et ait: Audivit me Dominus haberi contemptui; et ideo dictus est Simeon, id est auditio. Peperit autem tertium, et ait: Copulabitur mihi vir meus, quia addidi ei filios; et ob hoc dictus est Levi, id est additio, vel firmator societatis, secundum Josephum. Peperit quoque quartum, et ait: Modo confitebor Domino; et ob hoc dictus est Judas, id est confessio. Cessavitque parere. Proinde Rachel invidit sorori, et ait ad Jacob: Da mihi liberos, alioquin moriar. Qui ait: Nunquid ego sum Deus? Et illa: Si non de me, saltem de ancilla mea. Et dedit ei Balam in conjugium non in uxorem, sed ut ei jungeretur. Peperit Bala filium, et dixit Rachel: Judicavit me Dominus, id est aequavit me sorori; et ob hoc dictus est puer Dan, id est judicium. Peperit et alium, et ait Rachel: Comparata sum sorori, et invalui, et ob hoc dictus est puer Nephthalim, id est comparatio, vel dilatio. Lia quoque tradidit viro Zelpham, quae peperit filium. Et ait Lia: Feliciter; et dictus est puer Gad, id est felicitas. Peperitque etiam, et alium. Et ait illa: Beatam me dicent omnes mulieres; et dictus est puer Aser, id est beatus.